*
Help For English - angličtina na internetu zdarma!
*

Leonhartus Albertus

INTERMEDIATE Vydáno dne 19.05.2013

V následujícím článku se díky laskavému svolení překladatelek textu, paní Lněničkové ze Sklářského muzea a paní Vaculíkové z Knihovny Národního muzea, můžete seznámit s poněkud zvláštní básní Leonharta Alberta. Dozvíte se v ní totiž, jak se vyrábí sklo. Uvádíme včetně českého překladu.


Carmen Latinogermanicum, docens, qua ratione conficiatur Vitrum, et de quibus nos vasa vitrea admoneant, observantiae ergo dedicatum NOBILI ET STRENUO VIRO, D[OMI]N[O] JOSEPHO GANTZIO. S[ACRAE] C[AESAREAE] MAIESTATI per superiorem Ungariam a bellicis solutionibus, Autore Leonharto Alberto Schlacowalden[si].TTT

PRAGAE, Ex Officina OTHMARIANA.
Anno M.DC.III.

SIcubi constructis homines convivia mensis, TTT
Quo possint animos exhilarare, parant:TTT
Tum depromentes argentea et aurea vasa,TTT
His intermiscent pocula facta Vitro.TTT
5 Nempe probe ut discant convivae noscere, quam sit TTT
Haec vita instabilis, fluxa, caduca, brevis.TTT
Hoc etenim certum est veteres voluisse docere,TTT
Pocula de fragili cum statuere Vitro.TTT
Quod quia perpauci norunt, et non nisi frustra TTT
10 Hoc etiam plebs malesana putat: TTT
Hic mihi, qua soleat Vitrum ratione parari,TTT
Et quae nos moneat, versu aperire placet.TTT
Quisquis es incepto faveas: te namque juvare TTT
Quod queat, hic aliquid forsitan invenies.TTT
15 Vitra parans astat fornaci, ferreus ejus TTT
In manibus sipho est, fistula sive cava.TTT
Hujus ubi summum ferventem mittit in ollam,TTT
In qua sunt modico cum sale arena, cinis,TTT
Inflando format (visu mirabile) vasa TTT
20 Vitrea, quae penetras lampade Phoebe tua.TTT
Ecquid nos docet hoc? Genitor sic summus ADAMVM TTT
E vili fingit materiaque rudi,TTT
Nam vitam facto de gleba et pulvere terrae TTT
Inspirat, variis hunc cumulatque bonis.TTT
25 Vt velut e levi speculo, resplendeat inde,TTT
Qui talem primum fecit, imago DEI.TTT
Nam sanctus, justus, sapiens est conditus ille TTT
Primus Homo, et cultus dotibus omnigenis.TTT
Queis (dolor!) amissis, Homini patet esse relictum TTT
30 Nil quam nequitiam stultitiamque meram.TTT
Spe citius findi non raro vitrea cernes TTT
Pocula, quae nostrae vix tetigere manus:TTT
Multa levi vento collidi saepe videntur.TTT
Tam fragilis res est, tamque caduca Vitrum!TTT
35 Hoc tibi significat, deceptum fraude Colubri,TTT
Humanum sic omne perire genus.TTT
Quippe quis adversas res, quae nos, semine cretos TTT
Mortali, exagitant, enumerare queat?TTT
Quis referat morbos, qui nos sine fine fatigant.TTT
40 Funera funeribus qui cumulare solent.TTT
Vt non immerito dicatur Vivere nostrum TTT
Bulla, Amnis Filum, Flos, Vapor, Vmbra, Vitrum.TTT
Et tamen audet adhuc mortalis tollere cristas,TTT
Elatoque alios pectore despicere.TTT
45 At tu, qui sapies, potius perpendito, qui sis,TTT
Et fluxae vitae volve, revolve vices.TTT
A te discedat vesana superbia linge,TTT
Ad mala nec corpus fastus inanis agat.TTT
Vltorem scelerum Regem sperato supernum,TTT
50Solvere qui poenas turgida corda jubet.TTT
Quod fractum fuerit Vitrum, reparabile cujvis TTT
Non est, frusta licet composuisse paret:TTT
Sed si fornaci reddat Vitriarius, illis TTT
Arte novam formam, consimilemve dabit:TTT
55 Sic ubi mors nostri dissolvit corporis artus,TTT
In cinerem redigens, quod fuerit ante cinis:TTT
Nullus praeterquam rerum moderator et autor,TTT
Iungere membra iterum dissociata potest.TTT
Nam cum de Coelo lux ingruet illa tremenda,TTT
60 Fervida qua Mundi flamma resolvet opus:TTT
Ipse Deus pridem putrefacta cadavera tumbis TTT
Vivificans, oras ducet ad aereas.TTT
Cur ais, illaesum Vitrum sol luce corusca TTT
Transit, uti pariter transeat ipse calor?TTT
65 Hoc notat, Omnipotens quod corpora deinde piorum TTT
Ipse suis radiis clarificare velit.TTT
Vt superent stallas, Phoeben, Phoebumque nitore.TTT
Corpoi ut evadant aemula CHRISTE tuo:TTT
Vt quocunque velint, re nulla obstante penetrent,TTT
70 Nec locus aut spacium, visque moretur ea.TTT
Tantus honos massae, quae nunc obnoxia mille TTT
Casibus est, tumulis quando resurget, erit!TTT
Sed cur (forte rogas etiam) Vitraria sylvis
Conditur, et solis raro adeunda locis?TTT
75 Cur resonans ignis piceas, pinusque subinde TTT
Fornaci ingestas, nocte dieque vorat?TTT
Horrida Tartarei pinguntur tecta latronis,TTT
Flamma quibus crepitans aestuat assidue.TTT
Namque haec, sejungens procul a coelestibus oris,TTT
80 Construit obscuris sedibus ipse DEUS,TTT
His uti plectantur Satanas Satanasque cohortes,TTT
Et quoscunque juvat facta maligna sequi.TTT
Non hic ulla quies, solamina nulla dabuntur,TTT
Non erit hic fletus tristitiaeque modus.TTT
85 Vermis enim scelerum semper praecordia rodet,TTT
Nec finem inveniet carnificina malis.TTT
Sed jam sit satis, haec paucis monuisse: molestum TTT
Mentibus est nostris quodque supervacuum.TTT
Tu documenta, Vitrum quae praebet, candide lector,TTT
90 Si non nota prius, corde reconde tuo.TTT
Nec posthac reputa vitreis concurrere poclis,TTT
Et plenos cyathos evacuare decus.TTT
Humanae vitae nunc maxima damna parantur.TTT
Haustibus immodicis, immodico cibo.TTT
95 Ergo Redemptoris praeceptum saepe recurrat,TTT
Quod jubet, ut minime crapula corda gravet.TTT
Sic Orco, nobis hic quem Vitraria monstrat,TTT
Vitato, dabitur regna subire poli.TTT
Regna subire poli, queis tandem vera supersunt TTT
100 Gaudia, quae poterit demere nulla dies.TTT

Text připravily k vydání a přeložily paní Jitka Lněničková a paní Marta Vaculínová.



Pokračovat můžete zde:

ELEMENTARY

Prázdninový test

Tentokrát se podíváme na něco odpočinkového. Obrázkový kvíz s celou řadou ne zcela běžných slovíček.
INTERMEDIATE

Všeobecný test pro pokročilejší #1

V latině se rozhodně nevyskytují jen krátká souvětí o tom, že žáci poslouchají své učitele. Vyzkoušejte si, jak se skutečně orientujete v latinském textu. Potřebujete znát všechny časy a slovesné vazby.
INTERMEDIATE

Všeobecný test pro pokročilejší #2

Pokročilejší z vás si mohou ověřit svoji orientaci v latinském textu v následujícím cvičení. Užité věty jsou originální a upravované jen zcela nepatrně.
Copyright info:

Listy filologické 135/2012/3–4, Kabinet pro klasická studia, FLÚ AV ČR, v.v.i., Praha 2013, s.367 – 402.

Komentáře k článku

K článku nejsou zatím žádné komentáře

Přidat komentář