Vydáno dne 16.10.2008
Podobné příběhy najdete ve středověkém písemnictví často, dnes už jsou nám sice jednotlivé obrazy těžko dešifrovatelné, zůstává ale alespoň krásný příběh.
Imperatrix quedam erat, in cuius imperio erat quidam miles , qui nobilem uxorem et castam atque decoram habebat. Contingit, quod miles ad peregrinandum perrexit, sed prius uxori dixerat: Nullum custodem ultra tibi domitto, quia satis credo, quod non indiges. Parato comitatu abiit, uxor vero caste vivendo domi remansit. Accidit semel, quod precibus compulsa cujusdam sue vicine epulandi causa domum suam egrederetur, quo peracto ad propria remeavit. Quam quidam juvenis aspectam ardenti amore cepit amare et plurimos nuncios ad eam direxit cupiens ab illa, quantum ardebat amari. Quibus contemptis eam penitus sprevit. Ille vero se omnino contemptum videns adeo dolens efficitur, quod infirmabatur. Sepe tamen illuc ibat, sed nichil ei valuit eo quod domina per omnia eum sprevit. Accidit quodam die, quod versus ecclesiam perrexit dolens ac tristis, et obviam habuit quandam vetulam in proposito sanctam reputatam. Que cum juvenem tristem vidisset, causam tante tristicie ab eo quesivit. At ille: Quid prodest michi tibi narrare? At illa: O carissime, quamdiu infirmus abscondit a medico suam infirmitatem, non poterit curari. Ideo ostende michi causam tanti doloris! Cum dei adjutorio te curabo. Juvenis cum hoc audisset, ostendit ei, quomodo dominam dilexit. Ait vetula: Perge cito ad domum tuam, quia infra breve tempus te curabo. Hiis dictis juvenis ad domum perrexit et vetula ad propria remeavit. Vetula ista quandam caniculam habebat, quam duobus diebus jejunare coegit........(chybí věta, že dala poté psici chléb s hořčicí). Quem cum gustasset, pre amaritudine oculi ejus lacrimabantur tota die. Tunc vetula ad domum domine perrexit cum canicula, quam juvenis dilexit tantum. Statim a domina est honorifice suspecta eo quod reputabatur sancta. Dum autem adinvicem sederent, domina parvam caniculam lacrimantem respexit, admirabatur multum et quesivit causam. Ait vetula: O carissima amica, noli querere, quare lacrimatur, quia tantum dolorem habet, quod vix poterit tibi intimari. Domina vero magis ac magis instigabat, ut diceret. Cui vetula: Hec canicula erat filia mea casta nimis et decora, quam juvenis quidam vehementer adamavit, sed adeo casta erat, ut omnino sperneret ejus amorem, unde juvenis tantum dolens pre dolore mortuus est, pro qua culpa deus convertit filiam meam in caniculam, sicut tu vides. His dictis incepit vetula flere dicens: Quodiens filia mea recolit, quod tam pulchra puella erat, et modo est canicula, flet et consolari nequit, immo omnes ad fletum excitat pre nimio dolore. Audiens hec domina intra se cogitabat: Heu me! Simili modo me quidam juvenis diligit et pro amore meo infirmatur. Et totum processum vetule narravit. Vetula hec audiens ait: O carissima domina, noli amorem juvenis spernere, ne forte et tu muteris in caniculam sicut filia mea, quod esset dampnum intolerabile. Ait domina vetule: O bona matrona, date michi sanum consilium, ut non sim canicula. Que ait: Cito pro illo juvene mitte et voluntatem suam sine ulteriori dilacione facias. At illa: rogo sanctitatem tuam, ut pergas ad eum et tecum ducas. Scandalum enim posset esse, si alius ad eum accederet. Cui vetula: Tibi compacior et libenter tibi eum adducam. Perrexit et juvenem secum duxit, et cum domina dormivit. Et sic per vetulam domina adulterium commisit.
Moralizacio: Carissimi, iste miles est Christus, uxor casta et decora anima per baptismum lota, cui dedit deus liberum arbitrium et sue voluntati tradidit, quando de hoc mundo ad patrem ascendit. Mulier ista scilicet anima invitata ad convivium, quociens inclinatur ad carnalem concupiscenciam. Quia convivium hominis carnalis est semper in deliciis vivere. Statim juvenis id est mundi vanitas eam inquantum potest allicit, ut ei adhereat. Si vero non consenserit, adest vetula scilicet diabolus, qui circuit querens quam devoret animam scilicet principaliter quantum potest sollicitat ut peccato consenciat. Et quomodo? Certe osendit sibi caniculam flentem. Canicula est spes longe vite et nimis de dei misericoria presumere, quam multi habent intantum quod cito ad peccatum declinantur. Quia sicut canicula ista ex sinapi lacrimabatur, sic spes sepius animam affligit, ne ad veritatem attingat intantum quomodo peccato consentit. Si ergo volumus castitatem anime servare et mundi decepcionem precavere, fugiamus mundum summopere, quia omne quod est in mundo aut est superbia vite aut concupiscencia oculorum aut concupiscencia carnis, et ideo summum remedium est illum derelinquere, si volumus premium eternum obtinere.