Edikt milánský

Vydáno dne 02.11.2008

V následujícím článku si představíme text jednoho velmi důležitého zákona, který vlastně ovlivnil celou naši kulturu, a totiž Edikt milánský z roku 313. Text je určen pokročilejším latinářům.



Edikt milánský

 

Lactancius, De moribus persecutorum

2. Cum feliciter tam ego quam Constantinus Augustus quam etiam ego Licinius Augustus apud Mediolanum convenissemus atque universquae ad commoda et securitatem publicam pertinerent, in tractatu haberemus, haec inter cetera quae videbamus pluribus hominibus profutura, vel in primis ordinanda esse credidimus, quibus divinitatis reverentia continebatu, ut daremus et christianis et omnibus liberam potestatem sequendi religionem quam quisque voluisset, quo quicquid est divinitatis in sede caelesti, nobis atque omnibus qui sub potestate nostra sunt constituti, placatum ac propitium possit existere.

3. Itaque hoc consilium salubri ac rectissima ratione in eundum esse credidimus, ut nulli omnimo facultatem abnegandam putaremus, qui vel observationi christianorum vel ei religioni mentem suam dederet quam ipse sibi aptissimam esse sentiret, ut possit nobis summa divinitas, cuius religioni liberis mentibus absequimur, in omnibus solitum favorem suum benivolentiamque praestare.

4. ... qui eandem observandae religionis christianorum gerunt voluntatem, citra ullam inquietudinem ac molestaiam sui id ipsum observare contendant.

5. Quae sollicitudini tuae plenissime significanda esse credidimus, quo scires nos liberam atque absolutam colaendae religionis suae facultatem isdem christianis dedisse.

6. Quod cum isdem a nobis indultum esse pervideas, intellegit dicatio tua etiam aliis religionis suae vel observantiae potestatem similiter apertam et liberam pro quiete temporis nostri esse concessam, ut in colendo quod quisque delegerit, habeat liberam facultatem.

7. Atque hoc insuper in persona christianorum statuendem esse censuimus, quod, si eadem loca, ad quae antea convenire consuerant, de quibus etiam datis ad officium tuum litteris certa antehac forma fuerat comprehensa, priore tempore aliqui vel a fisco nostro vel ab alio quocumque videntur esse mercati, eadem christianis sine pecunia et sine ulla preii petitione, postposita omni frustratione atque ambiguitate, restituant.

8. Qui etiam dono fuerunt consecuti, eadem similiter isdem chirstianis quantocius reddant, etiam vel hi qui emerunt vel qui dono fuerunt consecuti, si petiverint de nostra benivolentia aliquid, vicarium postulent, quo et ipsis per nostram clementiam consulatur. Quae omnia corpori christianorum protinus per intercessionem tuam ac sine mora tradi oportebit.

9. Et quoniam idem christiani non in ea loca tantum ad quae convenire consuerunt, sed alia etiam habuisse noscuntur ad ius corporis eorum id est ecclesiarum, non hominum singulorum, pertinentia, ea omnia lege quam superius comprehendimus, citra ullam prorsus ambiguitatem vel controversiam isdem christianis, id est corpori et conventiculis eorum reddi iubebis, supra dicta scilicet ratione servata, ut ii qui eadem sine pretio sicut diximus restituant, indemnitatem de nostra benivolentia sperent.

 

Přepis bublinkové nápovědy: