Vydáno dne 05.01.2009
Další z řady Ezopových bajek.
Quam dulcis sit libertas breviter proloquar.
Cani perpasto macie confectus lupus
forte occucurrit. Dein salutati invicem
ut restiterunt: "unde sic quaeso nites?
aut quo cibo fecisti tantum corporis?
Ego, qui sum longe fortior, pereo fame."
Canis simpliciter: "Eadem est condicio tibi,
praestare domino si par officium potes."
"Quod?" inquit ille. "Custos ut sis liminis,
a furibus tuearis ei noctu domum."
"Ego vero sum paratus, nunc patior nives
imbresque in silvis, asperam vitam trahens,
quanto est facilius mihi sub tecto vivere
et otiosum largo satiari cibo?"
"Veni ergo mecum." Dum procedunt aspicit
lupus a catena collum detritum cani.
"Unde hoc, amice?" "Nihil est." "Dic sodes tamen."
"Quia videor acer, alligant me interdiu,
luce ut quiescam, ut vigilem nox cum venerit,
crepusculo solutus qua visum est vagor.
Adfertur ultro panis, de mensa sua
dat ossa dominus, frusta iactant familia
et, quod fastidit quisque, pulmentarium.
Sic sine labore venter impletur meus."
"Age, siqua est animus, est an non licentia?"
"Non plane est," inquit. "Fruere quae laudas, canis,
regrare nolo, liber ut non sim mihi."