Vydáno dne 19.05.2013
V následujícím článku se díky laskavému svolení překladatelek textu, paní Lněničkové ze Sklářského muzea a paní Vaculíkové z Knihovny Národního muzea, můžete seznámit s poněkud zvláštní básní Leonharta Alberta. Dozvíte se v ní totiž, jak se vyrábí sklo. Uvádíme včetně českého překladu.
PRAGAE, Ex Officina OTHMARIANA. Anno M.DC.III.
SIcubi constructis homines convivia mensis, *2*2 Quo possint animos
exhilarare, parant:
*3*3 Tum depromentes argentea et
aurea vasa,
*4*4 His intermiscent pocula
facta Vitro.
*5*5 5 Nempe
probe ut discant convivae noscere, quam sit
*6*6 Haec vita instabilis,
fluxa, caduca, brevis.
*7*7 Hoc etenim certum est
veteres voluisse docere,
*8*8 Pocula de fragili cum
statuere Vitro.
*9*9 Quod quia perpauci norunt,
et non nisi frustra
*10*10 10 Hoc
etiam plebs malesana putat:
*11*11 Hic mihi, qua soleat
Vitrum ratione parari,
*12*12 Et quae nos moneat, versu
aperire placet.
*13*13 Quisquis es incepto
faveas: te namque juvare
*14*14 Quod queat, hic aliquid
forsitan invenies.
*15*15 15 Vitra
parans astat fornaci, ferreus ejus
*16*16 In manibus sipho est,
fistula sive cava.
*17*17 Hujus ubi summum ferventem
mittit in ollam,
*18*18 In qua sunt modico cum
sale arena, cinis,
*19*19 Inflando format (visu
mirabile) vasa
*20*20
20 Vitrea, quae penetras lampade Phoebe tua.
*21*21 Ecquid nos docet hoc?
Genitor sic summus ADAMVM
*22*22 E vili fingit materiaque
rudi,
*23*23 Nam vitam facto de gleba
et pulvere terrae
*24*24 Inspirat, variis hunc
cumulatque bonis.
*25*25 25 Vt
velut e levi speculo, resplendeat inde,
*26*26 Qui talem primum fecit,
imago DEI.
*27*27 Nam sanctus, justus,
sapiens est conditus ille
*28*28 Primus Homo, et cultus
dotibus omnigenis.
*29*29 Queis (dolor!) amissis,
Homini patet esse relictum
*30*30 30 Nil
quam nequitiam stultitiamque meram.
*31*31 Spe citius findi non raro
vitrea cernes
*32*32 Pocula, quae nostrae vix
tetigere manus:
*33*33 Multa levi vento collidi
saepe videntur.
*34*34 Tam fragilis res est,
tamque caduca Vitrum!
*35*35 35 Hoc
tibi significat, deceptum fraude Colubri,
*36*36 Humanum sic omne perire
genus.
*37*37 Quippe quis adversas res,
quae nos, semine cretos
*38*38 Mortali, exagitant,
enumerare queat?
*39*39 Quis referat morbos, qui
nos sine fine fatigant.
*40*40
40 Funera funeribus qui cumulare solent.
*41*41 Vt non immerito dicatur
Vivere nostrum
*42*42 Bulla, Amnis Filum, Flos,
Vapor, Vmbra, Vitrum.
*43*43 Et tamen audet adhuc
mortalis tollere cristas,
*44*44 Elatoque alios pectore
despicere.
*45*45 45 At
tu, qui sapies, potius perpendito, qui sis,
*46*46 Et fluxae vitae volve,
revolve vices.
*47*47 A te discedat vesana
superbia linge,
*48*48 Ad mala nec corpus fastus
inanis agat.
*49*49 Vltorem scelerum Regem
sperato supernum,
*50*50 50Solvere
qui poenas turgida corda jubet.
*51*51 Quod fractum fuerit
Vitrum, reparabile cujvis
*52*52 Non est, frusta licet
composuisse paret:
*53*53 Sed si fornaci reddat
Vitriarius, illis
*54*54 Arte novam formam,
consimilemve dabit:
*55*55 55 Sic
ubi mors nostri dissolvit corporis artus,
*56*56 In cinerem redigens, quod
fuerit ante cinis:
*57*57 Nullus praeterquam rerum
moderator et autor,
*58*58 Iungere membra iterum
dissociata potest.
*59*59 Nam cum de Coelo lux
ingruet illa tremenda,
*60*60
60 Fervida qua Mundi flamma resolvet opus:
*61*61 Ipse Deus pridem
putrefacta cadavera tumbis
*62*62 Vivificans, oras ducet ad
aereas.
*63*63 Cur ais, illaesum Vitrum
sol luce corusca
*64*64 Transit, uti pariter
transeat ipse calor?
*65*65 65 Hoc
notat, Omnipotens quod corpora deinde piorum
*66*66 Ipse suis radiis
clarificare velit.
*67*67 Vt superent stallas,
Phoeben, Phoebumque nitore.
*68*68 Corpoi ut evadant aemula
CHRISTE tuo:
*69*69 Vt quocunque velint, re
nulla obstante penetrent,
*70*70 70 Nec
locus aut spacium, visque moretur ea.
*71*71 Tantus honos massae, quae
nunc obnoxia mille
*72*72 Casibus est, tumulis
quando resurget, erit!
*73*73 Sed cur (forte rogas
etiam) Vitraria sylvis
Conditur, et solis raro adeunda locis?
*74*74 75 Cur
resonans ignis piceas, pinusque subinde
*75*75 Fornaci ingestas, nocte
dieque vorat?
*76*76 Horrida Tartarei pinguntur
tecta latronis,
*77*77 Flamma quibus crepitans
aestuat assidue.
*78*78 Namque haec, sejungens
procul a coelestibus oris,
*79*79
80 Construit obscuris sedibus ipse DEUS,
*80*80 His uti plectantur Satanas
Satanasque cohortes,
*81*81 Et quoscunque juvat facta
maligna sequi.
*82*82 Non hic ulla quies,
solamina nulla dabuntur,
*83*83 Non erit hic fletus
tristitiaeque modus.
*84*84
85 Vermis enim scelerum semper praecordia rodet,
*85*85 Nec finem inveniet
carnificina malis.
*86*86 Sed jam sit satis, haec
paucis monuisse: molestum
*87*87 Mentibus est nostris
quodque supervacuum.
*88*88 Tu documenta, Vitrum quae
praebet, candide lector,
*89*89 90 Si
non nota prius, corde reconde tuo.
*90*90 Nec posthac reputa vitreis
concurrere poclis,
*91*91 Et plenos cyathos evacuare
decus.
*92*92 Humanae vitae nunc maxima
damna parantur.
*93*93 Haustibus immodicis,
immodico cibo.
*94*94 95 Ergo
Redemptoris praeceptum saepe recurrat,
*95*95 Quod jubet, ut minime
crapula corda gravet.
*96*96 Sic Orco, nobis hic quem
Vitraria monstrat,
*97*97 Vitato, dabitur regna
subire poli.
*98*98 Regna subire poli, queis
tandem vera supersunt
*99*99
100 Gaudia, quae poterit demere nulla dies.
*100*100
Text připravily k vydání a přeložily paní Jitka Lněničková a paní Marta Vaculínová.