Fábula dé ove albá errante

Vydáno dne 05.03.2016

Studentka Pavla pro vás vytvořila další zajímavý text, tentokrát s novou gramatikou – především participii prézenta a deponentními slovesy.



Fábula dé ove albá errante

Máne pástor it cum ovibus et cane suó in campum, quis apud víllam dominí eius situs est. Pánem sécum fert sed nón aquam, quod aquam é rívó bibere solet. Aqua in rívó púra et frígida est nam vér est ac áér frígidus est. Pástor ad campum advénit ac arborem altam intuétur in quá umbrá iacére vult nam fessus est. Pástor iubet canem suum ovés serváre et dormit. Ecce, quod audit? Canem suum látráre audit ergó excitat et surgit. Faciem suam aquá é rívó lavat atque ovés numeráre incipit. At úna ovis abest! Pástor metuit nam lupum híc esse putat. Prope campum silva est ubi lupí occultant opperientés ovés errantés. Pástor ovem suam albam vocat et canem suum iubet ovem reperíre. Canis vestígia ovis reperit et silvam petit. Dum canis látrat, ovis in silvá currit erráns et báláns nam ipsa in silvá verétur. Canis ovem bálántem audit et spectat. Ovis laetáns ad pástorem accurit quí eam complectitur et inquit: “Tu es minima ovis mea. Mécum es!” ovis parva Pástor ovem sánam esse gaudet. Pauló post vesper est. Pástor ad víllam egreditur ubi dominus eius pástorem suum opperitur atque eam salútat: “Salvé, pástore!” “Salvé, domine!” inquit pástor. “Quómodo sé habés domine?” “Bene sé habeó, sed líberí improbí sunt et magistró suó sevéró párére nón volunt. Eós nunc puníre necesse est. Ergó puerí ovés técum in campum ferre possunt. Cum magistró in lúdó esse nón volunt, pástorí in campó quinque diés servíre possunt.” Pástor rídet et dominum suum bonum patrem esse putat ac ab eó abit. Nox advenit et omnés iam in cubiculís suís fenestrís clausís cubant.

  1. Quae pars anní est?

    1. aestás
    2. autumnus
    3. hiems
    4. vér
  2. Quid pástor sécum nón fert?

    1. aquam
    2. baculum
    3. canem
    4. pánem
  3. Quem pástor metuit?

    1. avem
    2. canem
    3. lupum
    4. ovem
  4. Quid lupí in silvá agunt?

    1. bálant
    2. errant
    3. natant
    4. occultant
  5. Cúr omnés fenestrís clausís cubant?

    1. Nam áér calidus est.
    2. Nam áér frígidus est.
    3. Nam in cubiculís occultant.
    4. Nam lupum timent.
Správné odpovědi: 1) d, 2) a, 3) c, 4) d, 5) b
Přepis bublinkové nápovědy: