Vydáno dne 22.07.2020
Dalším z žáků letní školy Accademia Vivarium Novum je také Dr.
Carmel Serracino, který nám věnoval následující příběh o kostelu Sv.
Vladimíra, který dodnes stojí na ostrově poblíž Malty.
secundum Carmelum Serracinum
Olim, anus *1vidua *2, cui parva casa erat, cum filiō ūnicō in paupere vicō habitābat. Puer erat improbus atque piger qui semper in campis collibusque ludere volebat neque in scholam umquam petere. Vidua, quae erat pia, in ecclesiam vetustam Sancto Demitrio dedicatam cottidie ibat ubi, genibus nisa *3 pro magna Sancti pictura cum lacrimis precabatur, dicens: ‘Sancte Demitri, ora pro nobis, et fac ut filius meus probior sit!’ Semper autem Sanctus fortis et armatus in equo in pictura remanebat immobilis, semper filius laetus in vallibus currebat.
Quodam aestatis, dum filius viduae in campo ludebat currebatque, piratae Truces in nave sua insulam petiverant, quorum pauci in terra furtim descenderunt ad praedam petendam. Ubi puerum in campo ludentem viderunt, ad eum subito acurrerunt. Paulo post puer captus et funibus bene vinctus ad navem agebatur.
Mater senex filium in casula exspectabat qui autem non rediebat. Postea, fama
ad aures eius advenit navem Tricium solvere visam esse, qua re vidua veritatem
cognovit: filium tunc Trucium servum esse et se eum numquam visuram esse. Sed,
ut poeta Virgilus scribit, ‘unam salus victis nullam sperare salutem’: dum
fides est, spes est. Postridie, ante solem occasum est, mulier iit ad ecclesiam
et Santum Demitrium in picturam depictum multas lacrimas plorans deprecata est:
‘Sancte Demitri, filium meum ad me reduce. Si vivum sanumque reduces, promitto
me candelam in ecclesiam coram imagine tua quoque die usque ad finem vitae
portaturam esse.’ Statim, in tenebris, vidua figuram Sancti movere vidit.
Ecce, et homo armatus et equus suum caro facti e pictura vivi atque spirantes in
terra saluerunt. Mirabili visione, mulier ad terram cecidit, stupefacta paeneque
exanimata. Sanctus autem, equo suo vectus, ex ecclesiam celeriter fugit.
In fabula autem non narratur quid acciderit in nave Trucium – neque si omnes
piratae a Sancto trucidati sint, neque si ab eo vivi relicti sint. Vero, tamen,
ubi vērō vidua reversa est in sē, filium vivum in amplexo suo rursus videt,
quem Sanctus Demitrius in equo ad eam reduxerat antequam in pictura ecclesiae
redivit. Quod gaudium, quantas lacrimas matris filiique! Inde usque ad diem
mortis suae vidua candelam ante picturam Sancti Demetrii cottidie ferebat atque
lucebat. Postea, filius eius, qui probissimus factus erat, ubi adultus factus
est, novam eccelesiam, maiorem pulchrioremque quam illam antiquam, Sancti
Demetrio aedificavit quae hodie adhuc stat.