Vydáno dne 30.07.2020
V rámci cvičení na letní škole Accademia Vivarium Novum vznikl i tento
text, který popisuje čarodějnické procesy ve Velkých Losinách
v 17. století.
Longum tempus nesciebam, quid narrabo. Sed fortasse possum fabulam
tristissimam narrarem *1, quae in parvo oppido
Velké Losiny facta est.
Fabula nostra in Velké Losiny incipit, quae parvum oppidum fuit et adhuc est, ubi pulcherrimum castellum (chateau) aedificatum est, in quo sola vixit regina, quae femina formosa sed stulta fuisse dicitur.
Olim pauperrima puella, quae voluit vaccam suam aegrotam servare, hostiam non
edit, sed occultavit. Decanus, qui missam sacram in ecclesia sua celebravit, id
animadvertit, puellam misserimam in carcerem, ubi puella multos menses in
tenebris alsit *2, duxit et omnia reginae
nuntiavit.
O puellam misserimam! *3 Regina timida fuit et eam
magam
*4 esse putavit. Qua de causa
statim servos inquisitorem crudelem arcessere iussit, cui nomen fuit Boblig, et
vir ille, qui non solum crudelissimus, sed etiam avarus et corruptus fuit, breve
tempore multas lites in maleficas intullit
*5 . Puella misserima dicebat
iterum iterumque, se non esse maga, sed Boblig ei non credidit et eam tormentis
*6 tam diu interrogavit, ut ea
scelus
*7 suum confessa esset
*8. Paulo post multas magas
Boblig in hac regione, ubi sunt multae silvae ac multa saxa, circum quae magae
saltare solitae esse dicuntur, invenit et omnes, non tantum feminas, sed quoque
viros et doctos et indoctos igni necavit/cremavit. Post duos annos imperator his
litibus, in quibus plus quam 200 homines cremati sunt, finem fecit.
Et cur Boblig tam crudeliter agebat? Omnes, qui accusati erant, pretium ad
litem, ad tormenta atque ad supplicere *9 solvere debuisse dicuntur.
Praeter primam puellam pauperrimam, alii omnes non tantum homines pecuniosi, sed
etiam cives nobiles fuerunt – aurefex
*10, panifex
*11, molitor
*12, atque decanus ille, qui
primam magam invenit, omnes in igne mortui sunt. Boblig multam pecuniam fecit et
pecuniosus factus est. Fortasse nunc, post quinque saecula, Boblig in igne, quem
apud Inferos diaboli alunt, ipse crematur, quia nemo eum viventem accusavit et
Boblig 86 annos vixit.
In hoc photographemate inest tabula picta, in qua Bobligem, virum crudelem vidimus.