Vydáno dne 10.08.2020
Kde se vzalo slovanské písmo? Jak se dostali Cyril a Metoděj na naše
území? A jak to celé dopadlo? Přečtěte si následující text určený
mírně pokročilým studentům.
Olim in loco, ubi hodie Bohemia et Moravia sitae sunt, regnabat princeps nomine Rostislav et terrae eius Terra Marahensium dicuntur. Rostislav christianus fuit, sed in domo eius sacerdotes Latini sacra in lingua Latina celebrabant *1 et omnia, quae Rostislav fecerat et locutus erat, in domum regis regni Francorum referebant. Rostislav magnus princeps fuit, qui cupit potentiorem esse, postulavit a Michaele III., ut ex Imperio Romano Orientali mitteret sibi magistrum a quo in terra sua novi sacerdotes crescantur, qui iam neque sub sacerdotibus Latinis neque sub potestate regis Francorum erunt.
Imperator Michael III elegerat fratres Cyrilum et Metodeum, quos ut apostolos fidei *2 Christanae in Moraviam misit. Ante adventum suum in Moraviam Cyrilus novas litteras Slavicas creaverat et in eas Sacras scripturas *3 verterat. Litterae Slavicae secundum litteras Graecas minores creatae erant et nomen earum erat „glagolika“ (hlaholice). Littera prima formam crucis habuit, quia Cyrilus cupivit deo gracias litteris suis agere. Anno 863 pervenerunt ad Moraviam et a principe Rostislavo magno cum gaudio salutati sunt.
In Moravia (terra Marahensium) incolae Bohemice loquebantur, sed fratres non solum novas litteras sed etiam novam linguam attulerunt. Lingua Slavica (aut Slavonica antiqua ut hodie nominatur) similis erat linguae Bohemicae, ergo Moravi eam intellexerunt. Per tres annos fratres multas discipulos habuerunt, sacra in lingua Slavica celebraverunt et multos libros in lingua Slavica et litteris Slavicis scripserunt.
Anno 866 invitati sunt ad visendum *4 pontificem Nicolaum I., qui
credidit eos haereticos esse, quia hoc tempore nemo alia lingua quam Latina,
Graeca aut Hebraica sacra celebrare potuit. Et, ut dixit, quis potest scire,
quibus verbis Deum laudant, cum nemo ex patribus Linguam Slavicam intellegere
potest?
Cyrilus ante curiam papae his verbis (ut sc. Paulus dixerat) se liberavit a
culpa:
„Volo melius quinque verba loqui, ut fratres mei me intellegant, quam decem milia verborum, quae intellegi non possunt…“
Et papa Nicolaus missam Slavicam permisit.
Aegrotus Cyrilus post paucos menses in monasterio mortuus est et numquam ad Moraviam rediit. Anno 869 papa Nicolaus misit Metodeum rursus in Moraviam ut archiepiscopum Moraviensem. Metodus mortuus est anno 885 in Moravia. Post mortem Metodi princeps novus Svatopluk expulit omnes discipulos et sacerdotes Slavos ex terra sua, ergo ii advenerunt aut in Bohemiam, aut in Bulgariam, aut in Ruteniam *5 secum ferentes litteras Slavicas, quae mutantur in litteras cyrilicas et post pauca saecula in litteras Rutenicas (azbuka).
Semper mihi mirum videtur nova lingua et novae litterae a duobus viris tantum inventae sunt et et litterae et textus adhuc hodie exstant et adhibentur. Tantum duo viri, tantum paucos annos…