Vydáno dne 12.08.2022
Předkládám vám text ke stejnojmennému videu s poznámkami a
slovíčky.
Video najdete zde: Iter nostrum: Scalis Bohemica Vos omnes saluto, laetor vos adesse. Hodie vobis narrabo de loco amoeno nomine Scalis Bohemica, vulgo Česká Skalice.
Scalis Bohemica est satis parvum oppidum circiter centum et quinquaginta milia metra procul ab urbe Praga. Scalis Bohemica in provincia Bohemica orientalis sita est prope fines Poloniae. In his regionibus multi montes patent *1, qui silvis profundis operti sunt. Numerus incolarum etiam satis parvus est, tantum quinque milia cives in hoc oppido vivunt. Sed oppidum scilicet aliquid unicum habet. Primum claustram aquae *2 hic invenitis, cuius nomen est Deliciae (Bohemice vulgo Rozkoš), qui mare orientobohemicum saepe dicitur, quia est octavus maximus lacus in nostra terra – spatium mille hecatometri quadrati habet, id est centum milia metrorum quadratorum. Apud hunc lacum advenae *3 dormiunt in tentoriis suis, sicut nos cum marito meo, ut vobis monstrabo. Deinde in hoc loco scriptrix Bohemica praeclara Božena Němcová nonnullis annis vivebat. Iam multa dixi, iam multum locuta sum. Nunc est tempus omnia vobis mostrare:
Ad Delicias pervenitis aut raedá aut tramine *4. Sicut iam scitis, multae viae traminum per Bohemiam ducunt et vehi tramine non carum est et etiam satis commodum est. In Deliciís deinde advenae in tentoriis suis , aut sicut nos cum marito anno praeterito in raedá suá dormiunt.
Deliciae sicut nomen dicit, locus amoenus est, ut videtis, tantum aqua est, profunda et cyanea *5, verum tam quam mare. Homines natant, aut in naviculis inter ripas navigant. Nonnulli etiam piscantur, hi piscatóres sunt.
Prope Delicias statio ferriviária est, in quam duabus birrotís meritoriís vel conductis petebamus et deinde vestigia scriptricis secuti sumus. Ut in photographemate videtis in medio loco vallis nomine Aviae, Bohemice vulgo Babiččino údolí stamus. Nomen suum vallis accipit a libro Avia, qui est liber praeclarus in nostris regionibus. Božena Němcová post mortem filii sui hunc librum de iuventute sua componit. In hoc libro suam pueritiam atque iuventutem descripsit ut tempus plenum amoris familiae magnae. Fabula libri agitur in loco, ubi familia eius olim habitabat. Necesse est dicere vitam suavem eius in libro descriptam falsam esse. E contrario vita eius controversiarum *6 et discrepationum *7 plena erat. Sed in memoriá suá aviam suam feminam sapientem videbat, quae mores priscos conservat. Exempli causa aviam panem torrere *8 descripsit, et vitam aviae vestusti modestitiae *9 atque verecundiae *10 plenam monstravit.
Primum iter intermisimus, in itinere pausam fecimus, ante castellum aestivum, villam deliciarum *11, in qua, secundum librum, avia auctoris saepe manebat cum femina nobili genere orta *12, cui, ut dixit auctor in libro, consilia dedit et femina illa consilia eius accepit. Tantopere aviam dignam honoris propter sapientiam suam esse inter omnes constabat. Locus in quo castellum est nomen etiam suum proprium Bohemice Ratibořice habet. Circum aedificium magni horti cum lacis parvis sunt. Advenae in castellum intrare et cum mystagogo *13, ergo cum homine qui per castellum vos ducit, nonnulla conclavia aspicere possunt. Pro dolor intra castellum photographemata capere prohibitum est, itaque nullum habemus.
Post plus minusve unum chilometrum statuam aviae cum nepotibus suis invenimus. Neptis, quem avia complectitur, scriptrix Božena ut parva puella est. Avia nepotibus terram Bohemicam monstrat.
Apud viam etiam nonnullae domi sunt forma sicut saeculo undevicessimo constructae. In hac domo secundum librum Avia scriptricis familia vivebat, sed hoc non est verum. Domus tectum scandulare *14 habet et intus parva loca ad vivendum, ad habitandum sunt.
Hoc est unum cubiculum domi. Videmus duo lecta, mensam cum sella et praesertim instrumenta, quibus feminae ad lanam trahendam *15 utebantur. In cubiculo angulo etiam magna arca in qua vestimenta conservabantur est.
Ecce ego cum statua scriptricis. Statua satis magna est, ego videor nánus *16. Haec statua ante museum est, vos omnes scitis, quid hoc verbum significet, locus est in quo res antiquae conservatae sunt.
Itineris nostri per Scalem Bohemicam finem fecimus in schola antiquissima, quam – hoc est verum – scriptrix nostra etiam frequentabat. Haec schola in forma saeculi undevicessimi conservata est.
In his scamnis parvuli discipuli discentes sedebant. Ante eos tabula nigra cum litteris cretá *17 scriptis est.
Et haec est domus magistri. Magister in schola habitabat et satis pauper erat. Unam mensam cum duabus sellis, unam arcam cum vestimentis et etiam armaria cum rebus ad docendum habuit. In muro horologium haeret.
Hic nostri itineris secundum vestigia scriptricis Boženy Němcové finis est. Birrotas reddidimus in statione ferriviária et fessi in loco nomine Deliciae bene dormivimus.
Valete omnes! Et in proximum *18!