Festum Nativitatis Christi apud Bohemos
Praesepia lignea in Dražice
Zhlédněte připravené video na youtube: https://www.youtube.com/watch?…
Habito in Bohemia, id est in Europa media. Nativitatis Christi festum satis illustre, satis iucundum est. In tabernis magnis *1ornamenta natalicia iam mense Octobri apparent et loca lucernis electrificis accensis, quae lucent atque consplendent, et odoribus arborum suavibus plena affectionem animi iam nataliciam etiam adultibus, non tantum liberis apportant. Mihi haec omnia mense Octobri non placent, immo horreo, cum carmina natalicia *2 prius quam mense Decembri sonant. Etiamsi multi Bohemi Christiani non sint, athei sint, de adventu omnes sciunt. Ante Nativitatem Christi quattuor adventus celebrantur. Primo adventu ornamenta natalicia in urbibus et in tabernis accenduntur atque homines lucernis parvis domus suas saepius ornant. Sol hora quarta post meridiem apud nos occidit, qua de causa noctes hieme longiores sunt, plus quam 12 horas, ergo lucernae apud vias iucundissimae sunt.
In foro sunt arbores nataliciae *3. Sub iis saepe locum suum habent parvae arcae *4, in quibus homines pecuniam imponunt philanthropiae causa *5. Arbor natalicia prima cum arca parva Brunnae anno millesimo nongentesimo vicesimo quarto ad memoriam rei factae mense Decembri anni millesimi nongentesimi undevicesimi exstructa est. Hoc anno scriptor Rudolf Těsnohlídek in silva parvam puellam, fere mortuam reperit. Puellam e morte eripuit et collegit stipem publicam *6. His pecuniis post paucos annos exstructa est domus pro liberis a parentibus relictis.
Urbes saepe certant, quae earum pulchriorem arborem nataliciam habeat. Mos est sub arboribus nataliciis magna praesepia *7 collocari. In urbe Tabor hoc anno praesepe novum e ligno factum vel ligneum habuimus.
Auctores horum praesepium locales ergo huius regionis fabri lignarii et sculptores et artifices esse solent.
In foro apud arborem nataliciam ornatam aguntur etiam mercátús natalicii. In iís hominés parvas res pertinentes ad festum emunt: vása fictilia *8, céreolós *9 , id est candelae e cera factae, ornátós, ornamenta natalicia. In Bohemia per saecula conficiebantur ornamenta vitrea *10, quae sunt non tantum pulcherrima et fragilia, sed etiam magní pecuniá constant. In mercatú quoque petardae aut ignes bengalenses, coronae adventús (gen.), oblectamenta puerorum, crustula, viscum aureo ornatum et socolatae venduntur. Antiquis temporibus etiam crusta nomine vici Vizovice facta sunt. Haec sunt crusta tosta/furnata et parva et magna, quae non ad edendum sunt. Nemo ea comedere potest, nam sunt nimis dura. Sed pulchra sunt et domi manent tam diu quam homines volunt. Symbola Nativitatis sunt placentae mellitae *11. Nonnulli varias domos e libo mellito faciunt et hoc modo totos vicos creant.
Mense Novembri exeunte aut mense Decembri ineunte mundatio aut purgatio domestica incipitur. Feminae etiam crustula torrere incipiunt. Mundatio debet esse magna, hoc significat multum: et catinos e armario/repositorio coquinario promunt, et fenestrae lavantur, et pulvis super libros in bibliotheca purgatur. Loci abditi a retibus araenarum absolvuntur. Opus horribile. Et crustula paranda? Totam mensem feminae inter se certantur quae earum habeat plura genera crustulorum. Crustula e butyro, saccharo, farina, cacao aut e nucibus facta sunt. Ergo crustula valde dulcia sunt, iucundi saporis sed etiam magni pretii et satis insalubria.
Festum Nativitatis Christi apud nos die vicessimo quarto mensis Decembris celebratur. Christus parvus, Bohemice Christulus liberis dona fert et ea sub arbore natalicia hoc vespere ponit. Nemo umquam Christulum vidit, sed omnes credunt eum omnibus liberis atque adultis probis dona distribuere. Quaeque familia suo modo festum Nativitatis Christi celebrat. Hoc pendet etiam ex eo an familia fidelis sit – eo modo festum etiam cum ritú religioso coniungitur. In familia mea festum nativitatis Christi non tam magnifice, luxuriose celebratur. Liberi nostri iam fere adulti sunt, qua de causa Nocte natalicia sicut aliis diebus festis multum colloquimur et nos omnes uná laeti sumus. Ante meridiem arborem nataliciam ornamus, nos semper arborem vivum ememus, saepissime pinum aut abietem. Arbores nostro tempore satis magni pretii sunt, itaque multae familiae arborem plasticam emerunt et eam iam mense Decembri ineunte ornant. Nostram arborem ornamus omnibus ornamentis quae domi multos annos collegimus. Deinde arborem catenis splendidis atque catenis cum candelis electrificis circumdamus. Mos etiam est ponendi in arbore crustula socolata, sed hoc anno nulla habuimus, quia anno praeterito nobis non sapiebant. Quia liberi nostri iam maiores natu sunt, Christulo nobis clam dona ferre necesse non est, immo etiam sine familia nostra Christulus certe multam operam dare debet, ergo dona parva sub arbore nos ipsi ponimus. Dona sub arbore ponere iam ante vesperem gradatim assuevimus et totum diem circum arborem ambulamus et aspicimus quid donorum involutorum nostrum sit. In multis familiis die Natalicio nemo commedit. Dicitur quis hoc die nihil commedit, vesperi porcum aureum visurus esse. Habemus etiam praeconium praeclarum cum interrogatione de porco aureo.
Nos prandimus. Liberi nostri solent prandere hoc die botello cum pulte pomorum terrestrium. Bene audivistis. Post prandium iam cenam festam/sollemnem paramus. Omnes domi habent vasa sollemnia, nos habemus catinos cépís ornatos. Haec vasa Thermis Carolinis (Karlovy Vary) conficiuntur et iam per nonnulla saecula in pretio in tota terra nostra sunt. Quisque catinus est unicus, non exstant duo aequi. Ad cenam sollemnem iusculum paratur, saepe ius piscium, nos amamus iusculum bubulum cum collyris domesticis et cum carne caseiformi. Sicut ferculum principale parantur acetaria e pomis terrestribus et piscis. In quadam facetia dicitur hic cibus satis salubris esse, sed hoc non est verum. Acetaria e pomis terrestribus continet liquamen (ius) magonicum, ova elixa et botulum secatum. Qua de causa hic cibus satis insalubris est. Apud Bohemos cenatur carpa, quae quoque non est caro assa. Immo pinguis est. Ad cenam nataliciam carpa praeparatur involuta: id est primum carpam sale spargimus, deinde involvimus farina, ovis et deinde trito pane. Nunc carpa involuta fertur ad patinam assatoriam in oleo et non longe assatur. Quia carpae habent multa ossa, nonnulli aliam carnem malunt, saepius frustum suilli aut pulinam. Certe frustus suillis aut pulina etiam aliis partibus anni cibus sollemnis esse solet.
Mos est neminem ante tempus a cena sollemni surgere. Quis ante finem cenae surgit, usque finem anni moriturus esse creditur. Brr. Qua de causa solent esse mensae plenae diversis potionibus, cibis et etiam mappulis et aquam ad manus lavandas ut omnia in promptu sint ne quisquie abire debeat . Nos etiam cenamus in luce candelarum, ergo in obscuritate parva, haec omnia faciunt cenam sollemnem.
Post cenam, quam commitatur propinatio lepidissimis verbis, sonat tintinnabulum, quo nuntiatum est Christulum iam adesse. Sonus tintinnabuli exspectatur ab omnibus liberis, quia sub arbore inexspectato omnia dona apparent. In familia nostra iam tintinnabulum non sonat, quia dona iam iacent sub arbore. Sed nunc est tempus ea devolvere. Cum donum devoluimus semper dicimus ad exemplum haec verba: gratias magnas tibi, Christule, agimus, hoc donum maxime optabam.
Et cum dona devoluimus in machina televisifica nova fabula incipit. Hoc est magnus mos in Bohemia: Festum Nativitatis Christi coniungitur cum fabulis. Tota septimana festiva, in qua liberi ferias habent, spectamus ope machinae televisificae fabulas, multas fabulas. Etiam Nocte natalicia hora septima post meridiem spectamus novam fabulam, quam antea adhuc nemo videre potest. Et deinde alia nova fabula die vicessimo quinto mensis Decembris et etiam die vicessimo sexto. Prima fabula est Bohemica, secunda oritur etiam in aliis regionibus, praesertim apud Germanos et Slovacos. Ergo nos omnes una spectamus fabulam. Fabulae, quae per septimanam Nativitatis Christi ad spectandum sunt multae proponuntur. Clara est ad exemplum fabula de Puella Cinerea (Germanica et Bohemica) cum carminibus Caroli Gotti, aut Angelus Domini cum multis facetiis biblicis, aut fabula rutenica de Avo Frigore, quam in nostra terra iam plus quam sexaginta annos spectare solemus.
Dies vicessimus quintus mensis Decembri aptus est ad conveniendum. Etiam nos visitamus alios membros familiae nostrae, hoc anno visitavimus parentes maritis, apud quos occurrimus etiam familiam sororis mariti mei. Cum aliis membris nostrae familiae magnae tantum loquimur via computatrum. Pulchrum est nos hodie per rete communicare et hoc modo possumus inter nos videre. Olim erat mos mittendi omnibus ad Festum nativitatis Christi cartulam, imaginibus ornatam. Hodie pro dolor sunt haec chartae tam magni pretii ut homines eas mittunt tantum retis ope. Nihilo minus ego hoc anno unam chartam accepi. Attamen in scholis aut in institutionibus variis chartae istae in mensibus ponuntur, nos eas habemus in conclave magistrorum et eas cum laetitia aspicimus.
Fortasse in nostris moribus quibus Natalem Christi celebramus, deest dimensio spiritualis, sed festum familiare et plenum quietis et collaborationis est, cum una sicut familia mundamus, crustula torrimus, mensam sollemnem paramus, dona devolvimus et una fabulam festivam Spectamus. Hoc non est paulum, puto, quia per annum nos rarissime convenimus. Omnes habemus alium laborem neque cenamus una. Nos parentes et liberi volumus diversas pelliculas spectare, ergo etiam ante (machinam televisificam) TV una non sedemus. Per festum Nativitatis Christi etiam commemoramus familiares qui iam non sunt vivi, et hoc modo sumus, etiamsi per paucos dies, omnes coniuncti.
- vánoční ozdoby
- koledy
- vánoční stromy
- kasičky
- dobročinné účely
- veřejná sbírka
- jesličky, betlém
- keramické výrobky
- včelí voskové svíčky
- skleněné ozdoby
- perníčky