Zlatá bula sicilská
Fredericus II, Romanorum imperator electus et Siciliae rex, Otakaro, regi Bohemiae, dignitatem regalem, patrui sui Philippi regis instar, confirmat eique et successoribus eius regnum Bohemiae gratuito concedit, regni terminos confirmat, regum Bohemiae iura et officia perscribit. Basileae 1212 sept. 26.
Fredericus, divina favente clementia Romanorum imperator electus et semper augustus, rex Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue. Cum decor et potestas imperii nostrum precesserit statum, ut non solum ceterorum principum dignitates, verum etiam sceptra regalia a nostra conferantur maiestate, gloriosum reputamus ac magnificum, quod in tanto nostre largitatis beneficio et aliis crescit regie dignitatis augmentum, nec ob hoc eminentia nostra aliquod patitur detrimentum. Inde est, quod nos attendentes preclara devotionis obsequia, que universa Boemorum gens ab antiquo tempore Romano exibuit imperio tam fideliter quam devote, et quod illustris rex eorum Ottacharus a primo inter alios principes specialiter pre ceteris in imperatorem nos elegit et nostre electionis perseverantie diligenter et utiliter astiterit: sicut dilectus patruus noster, pie memorie rex Philippus, omnium principum habito consilio, per suum privilegium instituit, ipsum regem constituimus et confirmamus et tam sanctam et dignam constitutionem approbamus, regnumque Boemie liberaliter et absque omni pecunie exactione et consueta curie nostre iusticia sibi suisque successoribus in perpetuum concedimus, volentes, ut quicumque ab ipsis in regem electus fuerit, ad nos vel successores nostros accedat, regalia debito modo recepturus. Omnes etiam terminos, qui predicto regno attinere videntur, quocumque modo alienati sint, ei et successoribus suis possidendos indulgemus. Ius quoque et auctoritatem investiendi episcopos regni sui integraliter sibi et heredibus suis concedimus, ita tamen, quod ipsi ea gaudeant libertate et securitate, quam a nostris predecessoribus habere consueverunt. De nostre autem liberalitatis munificentia statuimus, quod illustris rex predictus vel heredes sui ad nullam curiam nostram venire teneantur, nisi quam nos apud Babenberc vel Nurenberc celebrandam indixerimus, vel si apud Merseburc curiam celebrare decreverimus, ipsi sic venire teneantur, quod si dux Polonie vocatus accesserit, ipsi sibi ducatum prestare debeant, sicut antecessores sui, quondam Boemi reges, facere consueverunt, sic tamen, ut spatium sex eddomadarum veniendi ad predictas curias eis ante prefigatur, salvo tamen, quod si nos vel successorés nostros Rome coronari contigerit, ipsius predicti regis Ottachari vel successorum suorum relinquimus arbitrio, utrum ipsi trecentos armatos nobis transmittant, vel trecentas marchas persolvant. Ad huius autem constitutionis et confirmationis nostre memoriam et robur perpetuo valiturum presens privilegium per manus Henrici de Parisius, notarii et fidelis nostri, scribi et bulla nostra aurea iussimus communiri, anno, mense et indictione subscriptis. Huius rei testes sunt isti: archiepiscopus Barensis, episcopus Tridentinus, episcopus Basiliensis, episcopus Constantiensis, episcopus Curiensis, abbas Augensis, abbas sancti Galli, abbas de Wiceburc, Bertoldu de Nisphe regalis curie prothonotarius, comes Ulricus de Chiburc, comes Rodulfus de Habechesburc et langravius de Alsatia, comites Lodvicus et Hermannus de Froburc, comes Warnerus de Hohenburc, Arnoldus nobilis de Wart, Rodulfus advocatus de Raprehteshiwilare, Rodulfus de Ramensberc, Albero de Tanehuse camerarius et alii quam plures magnates et nobiles et liberi, quorum testimonio hoc privilegium constat esse confirmatum.
Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo duodecimo, mense septenbris, quintedecime indictionis, regni vero domini nostri Frederici, illustrissimi Romanorum imperatoris electi et semper augusti, regis Sicilie, quintodecimo.
Datum in nobili civitate Basiliensi per manus Ulrici viceprothonotarii, sexto kalendas octobris, feliciter amen.