Viviana Didoni infelici salutem plurimam dicit.
O, carissima amica! Non credere possum, quid factum sit. Tecum doleo sciens te minime in culpa esse. Sed quid dicam? Tales sunt viri! Animi eorum semper mutabiles, non vero rationabiles . Esto fortis! Iam mortem primi mariti, viri multo honestioris et te dignioris, superavisti. Superavistine tantum? Immo, mortem eius ulta es, populum sororemque servavisti, per mare periculosum in ignotam terram duxisti et illic inter gentes bellicosas urbem magnificam condidisti. Haec omnia tu, femina fortissima ac prudentissima, sola sine marito fecisti. Et nunc propter virum perfidum haec omnia perdere vis? Age, redintegra dignitatem regalem, cura officia tua, o regina potentissima! Munus reginae sicut matris est alere et defendere populum, quem amas et a quo maxime amaris. Non sero est gloriam urbis augere atque gentem firmare. Postea, si tibi placebit, ultionem parare poteris, sed non dubito, quin Aeneas tanta cura minime dignus sit.
Iam officia mea me vocant, sicut sine dubio tua te. Mox Carthaginem petam et nos videbimus.
Interea vale, etiamsi fortasse non optime, saltem non nimis male!