Caesarius z Heisterbachu - Dialogus miraculorum
35. kapitola, 7. distinkce o Panně Marii
Následující text není možná tak obtížný, obsahuje ale více slovíček, která se v klasické latině neobjevují, popř. mají jiný význam. Proto je v každé žároviče schován doslovný překlad.
In monasterio quodam sanctimonialium, cuius nomen ignoro,
ante non multos annos virgo quedam degebat nomine Beatrix.
Erat enim corpore speciosa,
mente devota
et in obsequio Dei genetricis ferventissima. Quotiens illi speciales orationes
sive venias secretius offerre potuit,
pro maximis deliciis reputavit.
Facta vero custos hec
egit tanto devocius, quanto liberius.
Quam clericus quidam videns
et concupiscens procari cepit.
Illa verba luxurie spernente
isto importunius instante serpens antiquus
tam vehementer pectus eius succendit,
Accedens vero ad altare beate Virginis
patrone oratorii sic ait:
"Domina, quanto devocius potui,
servivi tibi.
Ecce, claves tuas tibi resigno,
tentationes carnis sustinere diutius non valeo."
Positisque super altare clavibus
clam secuta est clericum.
Quam cum miser ille corrupuisset,
post dies paucos abiecit.
Illa cum non haberet,
unde viveret,
et ad claustrum redire erubesceret,
facta est meretrix.
In quo vicio cum publice quindecim annos transegisset,
die quadam in habitu seculari
ad portam venit monasterii.
Que cum dixisset portario:
"Nostri Beatricem,
quandoque huius oratorii custodem?",
respondit:
"Optime novi.
Est enim proba ac sancta
et sine querela ab infancia usque
ad hanc diem in monasterio conversata."
Illa verba hominis notans,
sed non intelligens,
dum abire vellet,
mater misericordie in effigie nota
ei apparens ait:
"Ego per quindecim annos absentie tue
officium tuum supplevi.
Revertere nunc in locum tuum
et penitenciam age,
quia nullus hominum novit excessum tuum."
In forma siquidem et habitu illius Dei genetrix vices egerat custodie.
Que mox ingressa,
quamdiu vixit,
gracias egit,
per confessionem circa se gesta manifestans.
A kdo by se chtěl pokochat staročeským překladem, tak tady je: