Exemplum o hloupém chlapci
Decubuit, id est slehla, una puerpera in partu et placuit sibi de boletis, id est hlyw, et non habuit dirigere nisi filium, qui in toto fatuus fuit, dicens: Vade, eme michi hliw et cogitta bene. Tunc iste vadens per viam semper dicebat hlyvy et tandem canes irruerunt in eum. Et ipse defendens se oblitus est, quid mater mandavit. Tandem obviavit uni viro et interrogavit eum dicens: Bone, quid libenter puerpere comedunt, dic michi! Et iste respondit dicens: Sie y ono. Tunc iste per viam transiens iterum dixit: Sie y ono. Et tandem obviavit uni, qui lateres duxit coopertos, et interrogavit eum dicens: Quid ducis? At ille: Lateres duco. Tunc iste: Vere hoc est, quod mater vult comedere. Et sic rogavit, ut pro uno grosso daret ei de lateribus, et iste dedit sibi. Qui recipiens ad saccum portavit domum. Et cum venisset, interrogavit eum mater. Emisti? Qui dicit: Emi. Tunc ista: Abluens decoque michi. Cui filius: Opportet eas prius concutere. Tunc ista. Ba, quid emisti? Et iste dixit: Lateres emi. Cui mater: Tamen boletos mandavi comparare. Et ipse: Hoc totum unum et idem est, czihly et hlywy. Tandem mater post partum voluit se itroducere et dixit filio: Custodias hic hostium, id est wrath, et ego ibo ku vwodu. Tunc iste filius dixit: Semper videbo, quo mater se introducet. Et sic recipiens hostium super se, ivit post matrem. Que conversa vidit eum et dixit: Tamen tibi dixi, quod esses domi et custodires hostium! Qui respondit: Tamen custodio, quia hic illud porto. Tunc mater: O filii, cito eris sapiens!
Sic multi sunt insipientes et numquam volunt sapere et fieri sapientes. Rogemus veram zophiam, id est sapienciam, id est Cristum, qui nobis tribuat eam et sic de aliis.