Fābula dē Žofiā pars prīma
Līberī cum parentibus in fōrum eunt. Omnēs ambulant, quod nunc familiae
nec servōs nec ancillās habēre solent. Ergō nēmō eōs lectīcā vehit.
Mercātorēs et tabernāriī multās rēs ostendunt et eae ā familiā
aspiciuntur. Līberī multās mercēs emere volunt, sed pater eius nōn
pecūniōsus est. Māter eum līniam margaritārum digitō monstrat quam in
collō suó pōnere vult. Sed pater Žofiam aspicit. Fēmina eius: „Tu mē
nōn amās,“ inquit et lacrimāre incipit. “Ego tē amō, sed nōn satis
nummōs habeō, itaque Žofiam tantum emō neque līniam margaritārum.”
Māter īrāta est et virum suum pulsat. Pater rīdet et fēminae suae ōsculum
dat. Cūr pater Žofiam emere vult? Pater eam līberīs dare vult. Žofia
neque ancilla neque fēmina est. Canis parva est. Pater Žofiam duodecim nummīs
emit et eam sūmit. Līberī parvī Žofiā dēlectantur nam cum Žofiā lūdere
possunt. Tōtum diem Žofia dormit aut lūdit. Nocte dormit aut lātrat nam
timet. Žofia parva est ergō parvum cibum ēst et ē pōculō qoud in terrā
iacet aquam bibit. Žofiae quattuor pedēs et cauda brevis sunt. Ea nāsum
ātrum quoque oculōs ātrōs habet sed tergum collumque eius alba sunt. Dentēs
eius quoque albī sunt. Vestīmenta et calceī saepe ā dentibus Žofiae
carpuntur. Līberī cum eā lūdunt et cum trīstī sunt Žofia eōs dēlectat.
In vīllā currit et lātrāns patrem mātremque salūtat. Žofia laeta est quod
omnēs eam amant.