Fabula de dente aegro
Nahrávku tentokrát uslyšíte v klasické výslovnosti.
„Erat mane pulchrum, aves canebant, sed ego me male sentiebam. Dens enim mihi dolebat. Non poteram ésse, non poteram loqui, quia totum os mihi dolebat. Quid faciam? Mihi necesse erat *2 ad medicum ire. Sed medicus ille severus est, nemo eum amat, deque munere *3 eius fabulas horribiles narrantur, sed is prope domum nostram operam dat *4, itaque sumpsi *5 pallium et calceos atque petasum et progredior.
Per aliquod temporis spatium *6 ante portam medici sto. Timor maximus. Pulso ianuam: „Buch, buch, buch.“ Aliquem dicere audio: „Veni, et claude ianuam post te.“ Ergo ianuam aperio et post me claudo. Domus est tenebrosa, nemo hic est, metuere incipio. Ascendo scalas et intro in cubiculum medici.
„Salve, medice,“ inquam.
„Salve, femina, cur venis ad me?“ interrogabat medicus.
„Dente aegroto,“ respondeo parva voce, quia timor meus maior fit.
Oculi medici splendebant! Is statim subridet! *7 „Dicis te dens valde dolere?“ inquit et magna voce imperat: „Sede hic, in sella, aspiciam dentem tuum.“
Nolebam, sed debebam in sella ascendere et sedere. Ille lucem magnam in
oculos meos mittebat, nihil videbam.
„Aperi os tuum,“ imperat mihi medicus.
„Aaaa“, os meum aperiebam et medicus dentes meos numerabat: „Primus
dens – sanus, dentes praemolares a sinistra – sani, dentes incisivi –
sani, sed ecce dens molaris a dextra niger est!“ Et subito dentem tangit.
Dolor maximus erat!
„Sed scisne dentem meum sanare,“ interrogo medicum.
„Dubitas, me dentem tuum sanare posse? Noli timere, nihil difficile est. Dentem tuum extraham.“
„Num dicebas, te dentem meum extrahere velle?“ non possum credere.
„Ita.“
Conor surgere, sed non possum. Subito medicus me capit, dentem meum forcipe sumit et fortiter extrahit. Nunc non solum timorem habeo, sed etiam magna voce clamo: „Desine, medice, mihi valde dolet, quod facis.“
Sed medicus rursus subridet: „Iam nihil facio, ecce, dens tuus niger hic est,“ et monstrat mihi dentem in manu eius iacentem. In ore sentio multum sanguinis, sed dolor abest. Specto medicum, qui subridet et me quoque spectat. Video eum non hominem obscurum, sed virum pulchrum esse.
„Gratias tibi, medice,“ inquam et de sella surgere tempto. Medicus adiuvat me et „Vale,“ inquit.
Avia fabulam suam finit et pueri taciti eam spectant. Puerulus perturbatus aviam interrogat: „Avia mea, quod dens tuus niger erat?“
„Quoniam multa enim crustula edebam, dens meus aegrotabat.“
Puerulus intellegit et dicit: „Iam numquam crustula edam!“ Avia subridet et mittit pueros in hortum ut ludant *8.
- parvus puer
- debebam
- munus, eris
- laborat
- sumebam
- paulo post
- ridere sine voce
- aby si hráli, konjunktiv