Lingua Latina

Fabula de Sancto Demitrio

INTERMEDIATE Vydáno dne 22.07.2020

Dalším z žáků letní školy Accademia Vivarium Novum je také Dr. Carmel Serracino, který nám věnoval následující příběh o kostelu Sv. Vladimíra, který dodnes stojí na ostrově poblíž Malty.



Fabula de Sancto Demitrio


secundum Carmelum Serracinum


Multae fabulae antiquae Melitensibus narratur, quarum quidem pulcherrima est quae de Sancto Demitrio narrat. Haec res Gaudo accedit, quae insula altera minorque est non procul ab insula Melita.

Olim, anus TTT *1vidua TTT *2, cui parva casa erat, cum filiō ūnicō in paupere vicō habitābat. Puer erat improbus atque piger qui semper in campis collibusque ludere volebat neque in scholam umquam petere. Vidua, quae erat pia, in ecclesiam vetustam Sancto Demitrio dedicatam cottidie ibat ubi, genibus nisa TTT *3 pro magna Sancti pictura cum lacrimis precabatur, dicens: ‘Sancte Demitri, ora pro nobis, et fac ut filius meus probior sit!’ Semper autem Sanctus fortis et armatus in equo in pictura remanebat immobilis, semper filius laetus in vallibus currebat.

Quodam aestatis, dum filius viduae in campo ludebat currebatque, piratae Truces in nave sua insulam petiverant, quorum pauci in terra furtim descenderunt ad praedam petendam. Ubi puerum in campo ludentem viderunt, ad eum subito acurrerunt. Paulo post puer captus et funibus bene vinctus ad navem agebatur.

Mater senex filium in casula exspectabat qui autem non rediebat. Postea, fama ad aures eius advenit navem Tricium solvere visam esse, qua re vidua veritatem cognovit: filium tunc Trucium servum esse et se eum numquam visuram esse. Sed, ut poeta Virgilus scribit, ‘unam salus victis nullam sperare salutem’: dum fides est, spes est. Postridie, ante solem occasum est, mulier iit ad ecclesiam et Santum Demitrium in picturam depictum multas lacrimas plorans deprecata est: ‘Sancte Demitri, filium meum ad me reduce. Si vivum sanumque reduces, promitto me candelam in ecclesiam coram imagine tua quoque die usque ad finem vitae portaturam esse.’ Statim, in tenebris, vidua figuram Sancti movere vidit. Ecce, et homo armatus et equus suum caro facti e pictura vivi atque spirantes in terra saluerunt. Mirabili visione, mulier ad terram cecidit, stupefacta paeneque exanimata. Sanctus autem, equo suo vectus, ex ecclesiam celeriter fugit.
In fabula autem non narratur quid acciderit in nave Trucium – neque si omnes piratae a Sancto trucidati sint, neque si ab eo vivi relicti sint. Vero, tamen, ubi vērō vidua reversa est in sē, filium vivum in amplexo suo rursus videt, quem Sanctus Demitrius in equo ad eam reduxerat antequam in pictura ecclesiae redivit. Quod gaudium, quantas lacrimas matris filiique! Inde usque ad diem mortis suae vidua candelam ante picturam Sancti Demetrii cottidie ferebat atque lucebat. Postea, filius eius, qui probissimus factus erat, ubi adultus factus est, novam eccelesiam, maiorem pulchrioremque quam illam antiquam, Sancti Demetrio aedificavit quae hodie adhuc stat.

Překlad:
  1. femina senex
  2. femina cui maritus mortuus est
  3. in genibus sedens


Pokračovat můžete zde:

PRE-INTERMEDIATE

Fabula de cervucula alba

V rámci cvičení na letní škole Accademia Vivarium novum jsem si přeložila svoji oblíbenou pohádku od Františka Hrubína O bílé laňce. Trochu jsem ji zkrátila, ale i tak věřím, že se vám bude líbit přinejmenším jako mně, když jsem byla opravdu malá.

ELEMENTARY

Fabula de dente aegroto

V rámci letní školy Accademia Vivarium Novum vznikly také rozmanité texty. V tomto článku zavzpomínáte na to, jak vám zubař trhal nemocný zub.

PRE-INTERMEDIATE

Fabula vera de maleficis in Velké Losiny

V rámci cvičení na letní škole Accademia Vivarium Novum vznikl i tento text, který popisuje čarodějnické procesy ve Velkých Losinách v 17. století.

Copyright info:

Dr. Carmel Serracino, 2020

Komentáře k článku

Komentáře k článku jsou kvůli spambotům dočasně nedostupné.