Sallustii Sempronia ad usum discipulorum apta a Johanne Germano
Inter coniuratos femina nomine Sempronia erat, in facinoribus tam audax, ut vir potius quam femina esse videretur. Haec mulier nulla re, quae ad vitam beatam pertinet, carebat: gens eius nobilis, corpus formosum, coniunx atque liberi ei erant, satis instituta est in utraque lingua, elegantissime canebat ac saltabat in multisque aliis artibus erudita est. Modestiae ac decori tamen res alias semper anteponebat, profusa divitiis suis et non minus famae. In cupiditabus ardens viros saepius amabat quam amabatur. Iam prius perfidiam suam ostenderat, pecuniam mutuam non reddiderat, caedibus intererat, nimiae luxuriae causa pauper facta est. Ingenio tamen eminenti praedita erat: carmina componebat, optime iocabatur, vario genere dicendi utebatur. Omni ex parte mulier urbana facetaque videbatur.