Sallustius: Sempronia
Ex libro De coniuratione Catilinae XXV
Sed in iis erat Sempronia, quae multa saepe virilis audaciae facinora commiserat. Haec mulier genere atque forma, praeterea viro atque liberis satis fortunata fuit. Litteris graecis et latinis docta, psallere et saltare elegantius quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt. Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit. Pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres. Lubido sic accensa, ut saepius peteret viros, sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abiuraverat, caedis conscia fuerat, quam luxuriá atque inopiá praeceps abierat. Verum ingenium eius haud absurdum: posse versus facere, iocum movere, sermone uti vel modesto molli vel procaci. Prorsus multae facetiae multusque lepos inerat. Sallustius: De coniuratione Catilinae, XXV.
Sed in iís erat Sempronia: inter eas fuit Sempronia, ex quibus , earum feminarum, quae Catilinam pecuniá sustinebant, Catilinae adiuvabant erat etiam Sempronia.
Quae multa saepe virilis audaciae facinora commiserat: illa, Sempronia, saepe facinora admitebat, quae viri metuebant, scelera eius, Semproniae, erat saepe peiora quam facinora, scelera aliorum, etiam virorum. Fortasse Sempronia fuit nimis audax, inhumana et impudens.
Haec mulier genere atque forma, praeterea viro atque liberis satis fortunata fuit. Haec femina, id est Sempronia, uxor Decimi Julii Bruti, nobili nata fuit, e genere eius olim fratres Gracchi orti sunt. Ergo nata erat in summo loco, in familia satis praeclara, antiquissima. Etiam fuit femina formosissima, pulcherrima. Sempronia poterat esse femina felix, quia non tantum pulchra erat, sed etiam habebat bonum maritum et multos liberos.
Litteris graecis et latinis docta, psallere et saltare elegantius quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt. Feminae nobili natu saepe erant doctae, etiam Sempronia erudita erat in lingua Graeca et Latina. Etiam ut aliae feminae probae Sempronia scit canere lyram et saltare. Optime canebat fidibus, optime saltabat, sed Sallustius dicit: ea tam bene, nimis, extra modum hoc faciebat, saltabat et canebat, ut probam et castam mulierem puderet. Sed Semproniam non pudebat, erat impudica et utebatur omnibus aliis instrumentis luxuriae. Vixit vitam mollem et plenum voluptatum.
Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit. Ea, Sempronia, aestimavit pluris luxuriam quam decus atque pudicitiam. Omnia, id est luxuria, otium, libertas fortasse, sunt ei cariora, quam mores matronarum, quam decus, honor, cariora quam pudor aut verecundia (ostýchavost, úcta).
Pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres. Tu non potes bene distinguere, quem Sempronia multo delet: an multo nocet pecuniae suae, an multo delet famam suam. Id est, Sempronia non tantum profundit, effundit pecuniae suae, sed etiam habet famam malam, ut femina, quae casta non est, quae femina impudica, femina falsa sine honore. Neque pecuniam neque famam suam curavit.
Lubido sic accensa, ut saepius peteret viros, sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abiuraverat, caedis conscia fuerat, quam luxuriá atque inopiá praeceps abierat. Sempronia habebat multos amantes, dicuntur etiam G. I. Caesar unus ex multis erat. Non tantum viri eam petebant, sed etiam ea, femina impudica petebant viros ipsos. Volebat novos et novos amantes. Non decet feminae petere viros, immo, matrona debet esse pudica, casta et domiseda. (lanifica) Perfida erat, pecunia debita non reddebat, etiam interfectrix erat. Praeceps est adiectivum, Sempronia praeceps, sine consilio, celeriter, pecunia sua effundebat ut deinde ad pauperitatem abiit, luxuriam perdidit.
Verum ingenium eius haud absurdum: posse versus facere, iocum movere, sermone uti vel modesto molli vel procaci. Sempronia fuit magni ingenii, acuti ingenii. Et poterat versus facere, carmina componere, poterat iocari, et locutio eius eodem tempore poterat esse et suavis aut mollis, et dura aut procax id est impudens, obscena, sordida locutio.
Prorsus multae facetiae multusque lepos inerat. Omnino, in vita Sempronae insunt et multae facetiae, multa ioca (iocus, í, m. sed et ioci et ioca), et multus lepos id est lepor aut venustas (půvab, krása).