De veteribus Slavis et lingua eorum
Olim in loco, ubi hodie Bohemia et Moravia sitae sunt, regnabat princeps
nomine Rostislav et terrae eius Terra Marahensium dicuntur. Rostislav
christianus fuit, sed in domo eius sacerdotes Latini sacra in lingua Latina
celebrabant *1 et omnia, quae Rostislav
fecerat et locutus erat, in domum regis regni Francorum referebant. Rostislav
magnus princeps fuit, qui cupit potentiorem esse, postulavit a Michaele III., ut
ex Imperio Romano Orientali mitteret sibi magistrum a quo in terra sua novi
sacerdotes crescantur, qui iam neque sub sacerdotibus Latinis neque sub
potestate regis Francorum erunt.
Imperator Michael III elegerat fratres Cyrilum et Metodeum, quos ut apostolos
fidei *2 Christanae in Moraviam
misit. Ante adventum suum in Moraviam Cyrilus novas litteras Slavicas creaverat
et in eas Sacras scripturas
*3 verterat. Litterae Slavicae
secundum litteras Graecas minores creatae erant et nomen earum erat
„glagolika“ (hlaholice). Littera prima formam crucis habuit, quia Cyrilus
cupivit deo gracias litteris suis agere. Anno 863 pervenerunt ad Moraviam et a
principe Rostislavo magno cum gaudio salutati sunt.
In Moravia (terra Marahensium) incolae Bohemice loquebantur, sed fratres non solum novas litteras sed etiam novam linguam attulerunt. Lingua Slavica (aut Slavonica antiqua ut hodie nominatur) similis erat linguae Bohemicae, ergo Moravi eam intellexerunt. Per tres annos fratres multas discipulos habuerunt, sacra in lingua Slavica celebraverunt et multos libros in lingua Slavica et litteris Slavicis scripserunt.
Anno 866 invitati sunt ad visendum *4 pontificem Nicolaum I., qui
credidit eos haereticos esse, quia hoc tempore nemo alia lingua quam Latina,
Graeca aut Hebraica sacra celebrare potuit. Et, ut dixit, quis potest scire,
quibus verbis Deum laudant, cum nemo ex patribus Linguam Slavicam intellegere
potest?
Cyrilus ante curiam papae his verbis (ut sc. Paulus dixerat) se liberavit a
culpa:
„Volo melius quinque verba loqui, ut fratres mei me intellegant, quam decem milia verborum, quae intellegi non possunt…“
Et papa Nicolaus missam Slavicam permisit.
Aegrotus Cyrilus post paucos menses in monasterio mortuus est et numquam ad
Moraviam rediit. Anno 869 papa Nicolaus misit Metodeum rursus in Moraviam ut
archiepiscopum Moraviensem. Metodus mortuus est anno 885 in Moravia. Post
mortem Metodi princeps novus Svatopluk expulit omnes discipulos et sacerdotes
Slavos ex terra sua, ergo ii advenerunt aut in Bohemiam, aut in Bulgariam, aut
in Ruteniam *5 secum ferentes litteras
Slavicas, quae mutantur in litteras cyrilicas et post pauca saecula in litteras
Rutenicas (azbuka).
Semper mihi mirum videtur nova lingua et novae litterae a duobus viris tantum inventae sunt et et litterae et textus adhuc hodie exstant et adhibentur. Tantum duo viri, tantum paucos annos…
- sacra celebrare – sloužit mši
- jako šiřitele víry, věrozvěsty
- Sacra scriptura – Bible
- Nicolaus eos videre volebat.
- Rutenia – Rusko